Charter Document - 02960754
Charter Number: 02960754
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1237
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1237
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo primo coram Roberto de Lexinton Willelmo de Eboraco Ada filio Willelmi et Willelmo de Culewurthe et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per Willelmum de Wodeberg positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Dodeford impedientem de dimidia carucata terre cum pertinenciis in Dodeford Unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Willelmi habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Willelmo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde annuatim sex denarios ad Pascha et faciendo forinsecum seruicium quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem uilla pro omni seruicio et exaccione Et predictus Willelmus [] Et idem abbas recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua de Oseneya in perpetuum