utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02960786

Charter Number: 02960786
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestriam a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo tercio coram Ricardo de Middeltone [] iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Oseneya querentem et Robertum le Mareschal de Mortone et Nicholaam uxorem eius deforciantes de uno mesuagio uiginti et duabus acris terre et dimidia cum pertinenciis in Mortone et quinque acris prati cum pertinenciis in Bortone vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Robertus et Nicholaa recognoverunt predicta mesuagium et terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue beate Marie de Oseneya Et preterea idem Robertus et Nicholaa concesserunt predicto abbati triginta et septem acras et terciam partem vnius acre cum pertinenciis in Mortone quas idem Robertus et Nicholaa aliquando tenuerunt in dotem ipsius Nicholae in eadem uilla de hereditate que fuit Henrici filii Roberti quondam uiri ipsius Nicholae habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi ipsius in perpetuum faciendo inde omnia seruicia que ad predicta mesuagium et terram pertinent Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predicto Roberto et Nicholae vnum mesuagium vnam virgatam terre et dimidiam hidam terre et unam croftam cum pertinenciis in Langport simul cum illis duabus culturis que uocantur Bencroft et cum toto illo prato quod uocatur Hauekewellemede et cum omnibus aliis pratis ad predictum mesuagium pertinentibus habend et tenend eisdem Roberto et Nicholae de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita utriusque ipsorum Roberti et Nicholae reddendo inde per annum duos solidos ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio secta curie consuetudine et exaccione Et predictus abbas et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt acquietabunt et defendent eisdem Roberto et Nicholae predicta tenementa cum pertinenciis que eis per istum finem remanent per predictum seruicium contra omnes homines tota uita utriusque ipsorum Roberti et Nicholae Et post decessum utriusque ipsorum Roberti et Nicholae eadem tenementa cum pertinenciis integre reuertentur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete de heredibus ipsorum Roberti et Nicholae in perpetuum Et sciendum quod non licebit eisdem Roberto et Nicholae predicta tenementa cum pertinenciis que eis per istum finem remanent dare uendere inuadiare seu aliquo alio modo alienare nec predictis tenementis cum pertinenciis uastum uendicionem seu exilium facere quominus post decessum utriusque ipsorum Roberti et Nicholae integre reuertantur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete sicut predictum est in perpetuum Et hec concordia facta fuit presente predicta Nicholaa et cognoscente se nichil iuris clamare in predictis viginti et septem acris et tercia parte [unius acre] cum pertinenciis nisi nomine dotis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter