utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02960869

Charter 02960869
Charter Number: 02960869
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus [] frater Ricardus miseracione diuina abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum magister Andreas rector ecclesie de Mixburi peteret a nobis decimas garbarum de omnibus terris que uocantur Fulewelleleth et duas partes decimarum tam maiorum quam minorum proueniencium de omnibus dominicis infra limites parochie de Mixeburi existentibus tandem amicabilis composicio interuenit sub hac forma uidelicet quod nos abbas et conuentus Oseneye pro nobis et ecclesia nostra promisimus soluere perpetuo dicto Andree rectori ecclesie de Mixeburi et successoribus suis qui pro tempore fuerint annuatim xl solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos scilicet in festo Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste x solidos in festo sancti Michaelis x solidos in Natiuitate domini x solidos in festo Pasche x solidos et sic deinceps in perpetuum annuatim in ecclesia supradicta de Mixeburi Preterea habebit ecclesia supradicta de Mixeburi et eius rectores in speciali pastura nostra apud Mixeburi cum animalibus nostris quando ibi pascuntur animalia nostra oues et boues ad numerum infra scriptum uidelicet sepcies xx oues et decem et octo boues salua dicte ecclesie de Mixeburi et rectoribus qui pro tempore fuerint communi pastura dicte parochie Insuper non licebit dicto magistro Andree nec successoribus suis nomine ecclesie supradicte de Mixeburi aliena animalia nomine propriorum animalium in dicta speciali pastura nostra supponere Vt autem [] Facta fuit hec scriptura apud Oseneyam die Mercurii proxima ante festum sancti Barnabe apostoli anno domini mcc sexagesimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter