Charter Document - 02960879
Charter Number: 02960879
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Iohannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xiiii coram Thoma de Mulet Willelmo de Ralegh Roberto de Lexinton Willelmo de Insula Willelmo de London Magistro Roberto Scherdlawe et Radulfo de Norwic iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per fratrem Willelmum canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Rogerum de Codesford et Isoldam uxorem eius impedientes per ipsum Rogerum virum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de vna uirgata terre cum pertinenciis in Fulewelle vnde placitum warrancie carte summonitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Rogerus et Isolda recognouerunt totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneye et illam remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus ipsius Isolde eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predictis Rogero et Isolde duas marcas argenti