utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02962809

Charter Number: 02962809
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex parte una et Gregorium nepotem uenerabilis patris domini Gregorii de Crescencio sancti Theodori diaconi Cardinalis rectorem ecclesie sancti Petri de Eura ex altera uidelicet quod abbas et conuentus predicti ipsam ecclesiam de Eura a dicto Gregorio rectore eiusdem ecclesie ad perpetuam firmam cum omnibus pertinenciis et racionibus suis in uita ipsius Gregorii receperunt certa porcione Gregorii cappellani in eadem ecclesia excepta de gracia rectoris ecclesie tantum hactenus ei habere permissa quamdiu in ipsa ecclesia ministrabit que consistit in toto altaragio exceptis primo testamento minutis decimis de curia et obuencionibus dierum Natalis Domini et Purificacionis beate Marie pro quinquaginta marcis bonorum integrorum et legalium sterlingorum tredecim solidis et quatuor denariis pro marca qualibet computatis certo procuratori uel nuncio ipsius Gregorii rectoris seu dicti domini Cardin[alis] alterius eorum patentes litteras deferenti cum transcripto conuencionis istius in Hospitali sancti Iohannis apud Clerkenewelle London in octauis sancti Petri ad Vincula casu quolibet contingente singulis annis sine difficultate soluendis uel deponendis ibidem in presencia bonorum uirorum nomine ipsius Gregorii rectoris uel dicti domini Gregorii de Crescencio Cardinalis si aliquis procurator uel certus nuncius alterius eorundem ibidem presens non fuit loco et termino constitutis Si uero dicta pecunia soluta uel deposita non fuerit loco et terminos pretaxatis abbas et conuentus predicti sponte se presenti pagina obligarunt decem marcas eidem Gregorio nomine pene liberaliter soluturos necnon et ad restitucionem omnium expensarum quas ipsum facere contigerit pro defectu solucionis pecunie supradicte Extra hanc uero firmam salue manent dictis abbati et conuentui due partes omnium decimacionum de dominico de Eura ad ecclesiam eorum de sancto Georgio pertinentes quas tempore dicti Gregorii rectoris et ante pacifice possederunt pro quibus decimacionibus dictus Gregorius nichil abbati et conuentui memoratis deinceps tenebatur soluere neque iidem perinde aliquid durante firma expetent ab eodem set annuatim quinquaginta marcas integre ac libere sibi soluent sicut conuentum est in loco et termino supradictis Post decessum uero uel recessum dicti Gregorii capellani porcio sua predicte ecclesie de Eura reintegrabitur et in manus dictorum abbatis et conuentus reuocabitur quia facient expensis suis per honestas personas eidem ecclesie sicut condecet in spiritualibus et aliis deseruiri Idem enim Gregorius ad defensionem ipsius ecclesie cum neccesse fuerit suum pro posse suo impendet auxilium requisitus Incipiet autem suscepcio huius firme in festo Ascencionis domini anno ab Incarnacione domini MCC uicesimo sexto et fiet ipsius prima solucio scilicet quinquaginta marc[arum] de primo termino eiusdem firme in Octabis sancti Petri ad Uincula anno ab Incarnacione Domini MCC uicesimo septimo Memorati uero abbas et conuentus honera omnia episcopalia et archidiaconalia tantum debita et consueta eidem ecclesie sustinebunt ac ea omnia facient que dictus Gregorius rector ipsius ecclesie pro ipsa ecclesia facere teneatur Domos uero gardin[a] uiuaria terras et nemus eiusdem ecclesie tamquam propria conseruabunt et ex eisdem secundum quod eis utile fuit libere disponent ad melioracionem rerum et status ecclesie et in fine termini ea absolute dimittent In cuius rei testimonium presens cirographum cuius una pars penes ipsum Gregorium rectorem et altera pars penes dictos abbatem et conuentum remansit exinde est confectum et tam sigillo uenerabilis patris domini Gregorii de Crescencio sancti Theodori diaconi Cardinalis quam sigillo ipsorum abbatis et conuentus et magistri Contardi generalis procuratoris rerum dicti Gregorii rectoris in Anglia est roboratum Acta sunt hec apud Oseneyam in Octabis beati Michaelis mense Octobris in presencia abbatis et conuentus Oseneye magistri Fulconis de Brideport magistri Willelmi de Bercamsted Walteri de Brackele capellan[i] sancti Thome Oseneye Willelmi de Ebberberia capellani capelle sancti Nicholai Oseneye Henrici Purcel Petri de Tackele Thome de Suualcliue Angi clerici Alexandri ianitoris Oseneye testium ad hoc specialiter uocatorum anno gracie MCC uicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter