Charter Document - 02963693
Charter Number: 02963693
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam die Martis proxima post Annuntiationem beate Marie anno regni regis i[ohannis] sexto coram ipso domino rege G filio Petri Simone de Pateshul Ricardo de Muncegros Iacobo de Poterna iustic[ariis] aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Hugonem Pauperem petentem et Henricum de Oilli tenentem de duabus hidis terre cum pertinentiis in Herdwic unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Hugo remisit et quietum clamauit de se et de heredibus suis eidem Henrico et heredibus suis totum ius et clamium quod ipse habuit in predictis duabus hidis terre cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia predictus Henricus dedit et concessit Hugoni quatuor uirgatas terre cum pertinenciis in Claidun scilicet unam uirgatam terre cum pert[inentiis] in Claidun quam Walterus Catus tenuit et unam uirgatam cum pert[inentiis] in eadem uilla quam Willelmus Pathard tenuit et unam uirgatam terre cum pert[inentiis] in eadem uilla quam Willelmus de Witchirch tenuit et unam uirgatam terre cum pert[inentiis] in eadem uilla quam Gilebertus Wastel tenuit habend et tenend Hugoni et heredibus suis de predicto Henrico et heredibus suis in perpetuum per seruitium sex denariorum per annum reddendorum ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio