utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02964868

Charter Number: 02964868
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Notum [] quod cum orta esset materia questionis auctoritate apostolica coram Thesaurario et magistris Heruico Iohanne de la Coucbree canonicis Cicestrensibus necnon officiali archidiaconi Londoniarum subdelegatis a decano Exon iudice a domino papa delegato inter magistrum Iohannem cancellarium Eborarum rectorem ecclesie de Mixeburi ex una parte et dominos abbatem et conuentum de Oseneya ex altera parte super decimis garbarum de omnibus terris que uocantur Fulewelleth item super duabus partibus decimarum garbarum de toto dominico nobilis uiri comitis Ricardi in Wlhauestone item super duabus partibus decimarum garbarum de dominico eorundem abbatis et conuentus de Mixeburi item super decima de quodam molendino aquario in parochia de Mixeburi sito item super decimis agnorum et lanarum item super pastura boum et ouium in suis specialibus pasturis sicut in peticione super premissis edita plenius continetur tandem consilio iurisperitorum amicabiliter lis inter eos in hunc modum conquieuit per predictum magistrum Iohannem rectorem ecclesie de Mixeburi presentem personaliter et per fratrem Philippum de Risendone canonicum Oseneiensem procuratorem per litteras abbatis et conuentus Oseneye constitutum in hec uerba [] uidelicet quod abbas et conuentus de Oseneya pro se et ecclesia sua soluent perpetuo rectori ecclesie de Mixeburi qui pro tempore fuerit annuatim inperpetuum quadraginta solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos uidelicet in festo Natiuitatis beati Iohannis Baptiste post istam compositionem proximo sequentis decem solidos et in festo sancti Michaelis decem solidos et in Natiuitate Domini decem solidos et in Pascha decem solidos et sic deinceps annuatim in perpetuum in ecclesia de Mixeburi supradicta Preterea habebit ecclesia de Mixeburi et eius rectores in speciali pastura abbatis et conuentus de Oseneya apud Mixeburi ubicumque propria animalia eorum pascuntur oues et boues ad numerum infrascriptum uidelicet centum et quinquaginta oues et octo boues salua dicte ecclesie de Mixeburi et rectoribus qui pro tempore fuerint communi pastura dicte parochie insuper soluent prenominati abbas et conuentus dicto magistro I cancellario rectori ecclesie de Mixeburi quindecim marcas sterlingorum pro expensis in lite factis in festo beati Petri ad Uincula proximo uentur[o] apud Mixeburi uel procuratori eius Promisit etiam dictus procurator quod abbas et conuentus Oseneye super ista composicione amicabiliter ad instanciam d[ictorum] prudentum uirorum facta tradent dicto cancellario rectori dicte ecclesie de Mixeburi litteras suas sigillo abbatis et conuentus sigillatas sub forma prescripta confectas infra festum sancti Iohannis proximo uenturum in ecclesia de Mixeburi Dictus uero magister I cancellarius rector ecclesie de Mixeburi me[mor]a[tus de i]sta compositione quietauit et remisit pro se et successoribus suis [rectoribus] ecclesie de Mixeburi [] []eicione contenta una cum pastura in locis specialibus [] [insuper] predictus I cancellarius pro se et successoribus suis [rectoribus ecclesie] de Mixeburi [et predictus] Philippus procurator pro abbate [et conuentu de Oseneya] [] [sub pena] quadraginta marcarum sterlingorum soluenda a parte resiliente parti hanc compositionem seruare uolenti rata nichilominus manente compositione supradictam compositionem fideliter obser[uaturos] Promisit insuper dictus I cancellarius rector ecclesie de Mixeburi pro se et suis successoribus [rectoribus eccle]sie de Mixeburi quod aliena animalia nomine propriorum animalium in propria pastura supradicta abbatis et conuentus Oseneye non supponent Ut autem supradicta compositio in suo robore in perpetuum nostra [] [perse]ueret dictus I cancellarius rector ecclesie de Mixeburi sigillum suum proprium parti huius composi[tionis penes] abbatem et conuentum Oseneye residenti et dictus Philippus procurator suum proprium sigillum parti compositionis penes sepedictum I cancellarium residenti apposuerunt Insuper ad instanciam sep[edicti] magistri I cancellarii et Philippi procuratoris curia Parisiensis episcopi et abbates sancte Genoue []toris et nacio Anglicana et magistri Iohannes archidiaconus Cornubie Rogerus archidiaconus [] magistri Willelmus cancellarius Wellensis Edwardus de Cnolla Helyas de Bathonia Simon Micham Petrus de Exonia huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua apposuerunt Acta Parisius anno domini mcc quinquagesimo primo die Martis proxima ante Pascha
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter