Charter Document - 02965606
Charter Number: 02965606
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Tithe
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Tithe
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Omnibus [] magister Thomas rector ecclesie de Ouertone salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me suscepisse a domino abbate et conuentu Oseneye decimas eorum apud Twicros scilicet duas partes decimarum garbarum proueniencium de dominico eiusdem loci quod fuit aliquando Roberti de Albeni pro tribus solidis annuatim infra tres septimanas proximas post festum sancti Micahelis apud Oseneyam soluendis ita quod si abbas et conuentus de Oseneya super hac conuencione fuerint contenti et si magister Robertus de Mariscis domini Lincolniensis officialis adiuncto si placet alio sibi discreto super ueritate utrimque instructus decreuerit quod ista conuencio rite stare possit salua consciencia et sine preiudicio utriusque partis Si autem dictus magister Thomas defecerit in solucione trium solidorum in termino prenominato refundet dictis abbati conuentui pro dicto debito expensas sine aliqua exceptione aut cauilacione faciendas Per hanc autem conuentionem et concessionem nullum preiudicium generabitur abbati et conuentui de Oseneya super dictis decimis neque ecclesie de Ouertone post decessum uel recessum dicti Thome ab ecclesia de Ouertone aliquo modo et super hiis me fideliter eisdem per presentem cartam signo meo signatam obligaui Datum apud Ibestoke die sancti Laurentii anno gracie milesimo ducentesimo quinquagesimo Ualete in domino