Charter Document - 02966606
Charter Number: 02966606
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
View Map
Charter:
[Notum sit omnibus] quod cum [abbas et conuentus Oseneye] tradidissent ad firmam magistro Thome de Verdun rectori ecclesie de Ouertone decimas [suas apud] Twicros scilicet duas partes decimarum garbarum de dominico eiusdem loci quod fuit aliquando Roberti de Albaniaco proueniencium pro tribus [solidis] annuatim infra scilicet tres septimanas proximas post festum sancti Michaelis apud Ossen soluendis ita quod si magister [Robertus de Mariscis] uenerabilis patris domini Lincolniensis Officialis descerneret dictum rectorem sana consciencia posse soluere predictam firmam sicuti [precessores sui] soluerunt partibus per procuratores in presencia dicti Officialis legitime comparentibus decreuit ipsum predictum rectorem debere et [posse sana] consciencia predictam firmam predictis abbati et conuentui secundum formam composicionis inter eos inite soluere ita [ut] per predictam [conuencion]em neutri parti quantum ad proprietatis iudicium in posterum preiudicium generetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum [officiali]s Lincolniensis ecclesie est appensum Actum apud Oxoniam die sancti Andree apostoli anno gracie mcc quinquagesimo et pontificatus dicti domini Lincolniensis []