utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02967879

Charter Number: 02967879
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1280
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi quod ita conuenit inter fratrem Willelmum abbatem Oseneye et eiusdem loci conuentum ex una parte et dominum Willelmum le Pouere et Iohannam uxorem eius ex altera uidelicet quod dicti abbas et conuentus concesserunt et dimiserunt dictis Willelmo et Iohanne wardam et maritagium Otueli filii et heredis Otueli Porcel de Newentone et terras et tenementa que sunt de feodo dictorum abbatis et conuentus in dicta uilla usque ad plenariam etatem eiusdem Otueli pro quadraginta libris argenti de quibus prefati Willelmus et Iohanna pacabunt dictis abbati et conuentui ad instans festum Assumptionis beate Marie uel ante decem libras apud Oseneyam et ad instans festum sancti Martini [proximo sequens] uel ante decem libras apud Oseneyam et ad Pascha proximum sequens uel ante decem libras apud Oseneyam et prefati abbas et conuentus ex mera liberalitate sua concesserunt dicto Otuelo ad instauracionem et subsidium decem libras de quibus prefati Willelmus et Iohanna tempore oportuno eidem respondebunt Prefati uero Willelmus et Iohanna tactis sacrosanctis euangeliis iurarunt quod Matildem seniorem filiam suam dicto Otuelo in uxorem tradent et eundem cum eadem Matilde usque ad plenariam etatem eiusdem Otueli honorifice sustentabunt Et insuper de annuo redditu uiginti quatuor solidorum et curie secta durante warda dictis abbati et conuentui fideliter respondebunt et tenementa dicti Otueli uersus quoscumque defendent Ad singula premissa fideliter obseruanda sub pena uiginti librarum ad scaccarium domini regis soluendarum dicti Willelmus et Iohanna se obligarunt In cuius rei testimonium partes presenti scripto in modum cyrographi confecto altrinsecus sigilla sua apposuerunt Hiis testibus dominis Rogero de Amary Roberto filio suo Ricardo Le Pouere militibus Iordano de sancto Licio Radulfo filio suo Iohanne de Cotesford Willelmo Palte et aliis Dat[um] Oseneye in crastino sancti Kenelmi regis et martiris anno regni regis Edwardi nono Proximo sequens est interlinear[atum] ante consignationem appositam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter