utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02969868

Charter Number: 02969868
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus [] frater A miseracione diuina dictus abbas de Oseneya et eiusdem loci conuentus in uero salutari salutem Uniuersitati uestre dilectum nobis in Cristo fratrem Philippum concanonicum nostrum latorem presencium transmittimus constituentes ipsum procuratorem nostrum in omnibus causis negociis et agendis nos et domum nostram contingentibus contra quascunque personas uentilandis seu pertractandis siue agendo siue transigendo siue componendo siue in animas nostras iurando siue alium procuratorem uel procuratores substituendo siue appellando siue contradicendo siue in iudices consentiendo siue quodcunque aliud predicta omnia sine quodcumque illorum contingentia ratum habituri et gratum quicquid in omnibus predictis per eundem uel procuratorem subrogatum procuratoresue subrogatos actum fuerit iusticia mediante Pro eodem etiam quociescunque necesse fuerit in singulis premissis iudicatum solui promittimus Hec eadem quibuscumque aduersariis significamus Datum apud Oseneyam dominica post festum Annunciacionis dominice anno gratie mcc quinquagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter