utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02970924

Charter 02970924
Charter Number: 02970924
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Rogerus de Aumari filius et heres Roberti de Aumari remisi et quietum clamaui de me et heredibus meis deo et ecclesie sancte Marie de Osen[eya] [] totum manerium de Westona iuxta Blechesdone integrum cum aduocacione ecclesie et cum omnibus pertinenciis suis sine ullo retinemento michi uel heredibus meis inperpetuum Ad hec concessi pro me et heredibus meis dictis ecclesie et canonicis omnes donaciones concessiones remissiones confirmaciones quas habent de donis Henrici de Oyli et de donis antecessorum et hominum suorum et quod habeant omnimodas libertates et liberas consuetudines integras ad dictum manerium de Westona pertinentes ita quod nec ego Rogerus nec aliquis heredum meorum possimus aliquid uendicare de cetero de dicto manerio nec in feodo nec in dominico nec in bosco nec in plano nec in ecclesie aduocacione nec in uisu franciplegii nec in scutagiis homagiis uillinagiis releuiis wardis curie sectis seruiciis consuetudinibus nec in aliquibus rebus ad dictum manerium pertinentibus Pro hac autem remissione et quieta clamacione dederunt michi predicti canonici trescentas marcas sterlingorum Et ut [] hiis testibus [Giliberto de Pre]stone domino Martino de [Litlebyria Gal]frido de Leukenore tunc [iusticiariis itinerantibus] apud Oxoniam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter