utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02970925

Charter Number: 02970925
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xlv coram Giliberto de Prestone Martino de Litlebyria et Galfrido de Leueknore iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rogerum de Aumari petentem per Phillippum de Wappeleg positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum abbatem de Oseneya tenentem de feodis duorum militum cum pertinenciis exceptis xxx et quinque acris terre et tribus acris prati in Westona unde recogn[icio] magne assise summonit[a] fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rogerus recognouit predicta feoda duorum militum scilicet totum manerium de Westona cum pertinenciis ut in dominicis homagiis seruiciis liberorum hominum wardis releuiis escaetis uilinagiis cum uillanis uilenagia illa tenentibus boscis planis pratis pascuis pasturis aquis stagnis molendinis uiuariis piscariis et omnibus aliis rebus ad predictum manerium pertinentibus simul cum aduocacione eiusdem ecclesie eiusdem uille cum pertinenciis exceptis triginta et quinque acris terre et tribus acris prati esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Oseneya et illud remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione [] idem abbas dedit predicto Rogero trecentum marcas argenti et preterea idem abbas recepit predictum Rogerum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter