utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02970982

Charter 02970982
Charter Number: 02970982
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Neuport die Mercurii proxima post festum sancte Margarete anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo coram Ranulpho abbate de Rames[eia] Roberto de Lexintone Oliuero de Uallibus Iohanne de Hulecot et Willelmo de sancto Edmundo iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem filium presbiteri et Saram uxorem eius petentes et Iohannem abbatem de Oseneya tenentem de uno mesuagio et una virgata terre cum pertinenciis in Hamptona Gaytorum Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannes et Sara remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Sare predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Oseneya totum ius et clamium quod unquam habuerunt in dicto mesuagio et prefata virgata terre cum pertinenciis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas concessit prefatis Iohanni et Sare quamdiu vixerint tria quarteria frumenti annuatim et tria de mixtilionis similiter
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter