Charter Document - 02970985
Charter Number: 02970985
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date Type: Internal, Feast, Regnal

Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam in crastino Ascensionis domini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xxx primo coram Rogero de Turkelby Gilberto de Prestone magistro Symone de Wauton et Iohanne de Cobbeham iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem abbatem Oseneye querentem et Stephanum de Hemptone impedientem de uno molendino uno mesuagio uno crofto una uirgata et duabus acris terre cum pertinenciis in Hamptone unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Stephanus recognouit omnia predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illa que predecessores ipsius abbatis habuerunt de dono Willelmi de Hamptone patris ipsius Stephani cuius heres ipse est habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exactione in perpetuum Et idem Stephanus [] Et idem abbas recepit predictum Stephanum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum