utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02971013

Charter 02971013
Charter Number: 02971013
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1261
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Nouerint [] quod ita conuenit inter fratrem Ricardum abbatem de Oseneya et eiusdem loci conuentum ex una parte et dominum Rogerum de Peauton ex altera uidelicet quod idem Rogerus pro se et heredibus suis et suis assignatis concessit remisit et quietum clamauit dictis abbati et conuentui pratellum quod iacet inter Sippeme Holdhe et pratum de Uacham et totam aquam cum piscaria subtus molendinum de Hamptone Gay scilicet filium aque ab ipso molendino usque ad concursum trium aquarum qui concursus uocatur Oldhe et quod possint fossare et emendare fossatum iuxta waram predicti molendini per longum eiusdem ware ubique sicuti bunde posite sunt ex consensu parcium per sacramentum uirorum legalium et quod possint reparare et obturare stagnum suum et waram suam ubique de terra ipsorum propria quociens sibi uiderint prodesse ad hec dictus Rogerus remisit et quietum clamauit dictis abbati et conuentui demandam cuiusdam trabis quam peciit ponendam subtus molendinum de Hamptone Gay et ex aqua inter uetus flodgatton et concursum trium aquarum ex aquilonari parte molendini sit communis piscaria tam dictis abbati et conuentui et eorum successoribus quam ipsi Rogero et heredibus suis in perpetuum quociens partibus placuerit Abbas uero et conuentus pro se et successoribus suis concesserunt dicto Rogero et heredibus suis quod possint obturare Lawe Hurdel ad Sippeme Ware in perpetuum et quod possint obturare et adequare et reparare breccas in prato ipsorum de Thacham de terra ipsius Rogeri propria et stagnum suum et waram suam quociens necesse fuerit et quod Lawe Hurdel quod est desuper molendinum de Hamptone Gay et Lawe Hurdel quod est ad Depemeslake non obturentur nisi de cratis debitis et consuetis Et ut [] Facta fuit hec scriptura apud Oxoniam in crastino Conuersionis sancti Pauli coram iusticiariis domini regis itinerantibus domino Giliberto de Prestone domino Galfrido de Leukenore domino Martino de Letleburia et aliis fidelibus domini regis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xl quinto Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter