utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02973952

Charter Number: 02973952
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1300
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter religiosos uiros abbatem et conuentum ecclesie beate Marie Oseneye ex parte una et priorem et conuentum Burencestrie ex altera videlicet quod cum dicti religiosi Oseneye duas partes decime garbarum proueniencium de dominico de Burencestria quod comes Lincolniensis et dictus prior nunc tenent in eadem legitime assecuti fuissent racione ecclesie sancti Georgii in castro Oxonie eisdem canonice appropriate ipsasque decimas a tempore cuius contrarii memoria non existit pacifice possedissent ac super iure et possessione predictarum decimarum tam per uiam actionis quam per uiam reconuencionis inter predictos abbatem et conuentum ex parte una et priorem et conuentum ex altera in consistorio Lincoln aliquamdiu litigatum fuisset demum communibus amicis utriusque monasterii interuenientibus pro utriusque monasterii quiete et ad utilitatem dicti monasterii de Burencestria notoriam lis conquieuit in hunc modum uidelicet quod iidem abbas et conuentus Oseneye predictas duas partes decimarum predictis priori et conuentui de Burencestria ad perpetuam firmam concesserunt pro sexaginta solidis bonorum et legalium sterlingorum ab eisdem priore et conuentu Berencestrie predictis abbati et conuentui Oseneye apud Oseneyam uidelicet medietatem in festo sancti Michaelis archangeli et aliam medietatem in festo Annunciacionis beate Marie Uirginis absque ulteriori dilacione pro dictis decimis singulis annis soluendis sub pena quadraginta solidorum soluendorum abbati et conuentui Oseneye quociens iidem prior et conuentus Berencestrie in predictorum sexaginta solidorum solucione terminis predictis cessauerint Et predicti prior et conuentus Berencestrie omnia onera ordinaria et extraordinaria ac omnes prestaciones racione dictarum decimarum siue auctoritate papali aut legatorum seu nunciorum sedis apostolice aut aliorum quorumcunque ad hoc auctoritatem habencium quocumque nomine censeantur imponendas semper sustinebunt ita quod solucio predictorum sexaginta solidorum integraliter dictis religiosis Oseneye semper remaneat Ad hec autem omnia et singula fideliter facienda predicti prior et conuentus de Burencestria pro se et successoribus suis cohercioni et districtioni officialis domini Lincolniensis episcopi uel cuiuscumque alterius iudicis quem predicti abbas et conuentus eligerint se subiecerunt quod possint eos et eorum successores per omnem censuram ecclesiasticam ad omnium et singulorum premissorum obseruacionem absque articuli seu libelli peticione et quocumque strepitu iudiciali compellere Insuper nos prior et conuentus Burencestrie uolentes firmam et plenam securitatem parari dictis religiosis Oseneye in hac parte nos et successores nostros et omnia bona nostra et specialiter omnes terras et tenementa nostra in Ernecote eisdem canonicis Oseneye obligauimus ad solucionem dictorum sexaginta solidorum ut premittitur imposterum fideliter faciendam ita quod si contingat nos in dicta solucione dictis terminis et loco quod absit deficere possint nos et successores nostros et predictas omnes terras et tenementa nostra infra et extra ad quorumcumque manus deuenerint distringere ad solucionem memoratam in forma premissa fideliter faciendam et districtiones retinere quousque eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus de predicto redditu plenarie fuerit satisfactum una cum dampnis et expensis si que uel quas predicti religiosi Oseneye sustinuerint occasione predicta renunciantes in hoc facto omnibus impetracionibus super hoc habitis et habend appellacionibus in integrum restitucioni regie prohibicioni et omni alii remedio iuris canonici et ciuilis sibi competentibus et competituris que ipsis religiosis de Burencestria poterunt prodesse ac eisdem religiosis Oseneye in hoc facto obesse In quorum [] Dat apud Oseneyam quarto Idus Augusti anno domini m trecentesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter