utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02973959

Charter Number: 02973959
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1271
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Noverint universi quod ita convenit inter Willelmum abbatem de Oseney [] et dominum Rogerum de Aumari militem viz quod cum iidem Rogerus teneretur per legitimam stipulationem ad solvendum prefatis abbati et conventui sexies viginti libras et decem et novem libras octo solidos et novem denarios sterlingorum certis annis et terminis prout continebatur in quodam scripto inter ipsos confecto idem Rogerus annis et terminis sibi prefixis prefatis abbati et conventui fideliter et plenarie satisfecit Unde dicti abbas et conventus omnes scripturas obligatorias et feoffamenta de manerio de Buckenhull et omnia alia instrumenta tam de dicto manerio quam de pecunia prefata dicto Rogero plenarie sine aliqua retentione restituerunt scilicet in festo beate Marie in Martio anno domini mcclxx primo [] Facta fuit hec scriptura apud Oseneyam post ultimam pacationem die et anno predictis et anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter