utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02975959

Charter Number: 02975959
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam die Iovis proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Iohannis decimo nono coram Luca abbate de Abbendone Willelmo de Eboraco Radulfo de Norwica Willelmo de Insula et Roberto de Aumary iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Radulfi querentem et Wydonem filium Roberti deforciantem de escambio eidem Roberto filio Radulfi faciendo pro uno mesuagio cum pertinenciis in Oxon quod mesuagium idem Robertus warantizauit Iohanni abbati de Oseneya et quod mesuagium Radulfus de Cheindut et Iohanna uxor eius in eadem curia recuperauerunt uersus predictum Wydonem ut ius ipsius Iohanne et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Wydo ad petitionem ipsius Roberti dedit et concessit predicto abbati nouem uirgatas terre cum pertinenciis in Erdoluesle scilicet illas nouem uirgatas terre quas Astyl de Erdoluesle Ricardus Spakeman Iohannes le Iuuene Willelmus filius Henrici Ricardus filius Rogeri Iohannes filius Radulfi Walterus de Strattone Willelmus de Berencestre et Symon Prisin quondam tenuerunt habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Oseneya de predicto Wydone et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde annuatim unum par calcarium deauratorum uel duodecim denarios ad Pascha pro omni seculari seruitio consuetudine et exaccione ita quod predictus Wydo nec heredes sui de cetero poterunt exigere de predicto abbate nec successoribus suis nec de hominibus ipsorum sectam ad curiam suam nec alias consuetudines neque aliqua alia seruicia quam predictum redditum calcarium deauratorum uel duodecim denariorum per annum sicut predictum est Et predictus Wydo et heredes sui warantizabunt defendent et acquietabunt eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totam predictam terram cum pertinenciis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictum seruicium contra omnes gentes in perpetuum Et pro hac donatione concessione warantia defensione aquietancia fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Roberto et heredibus suis duas marcas et dimidiam argenti apud Oseneye ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum sancti Andree et alteram medietatem ad Annuntiationem beate Marie et ita tamen quod predictus Robertus nec heredes sui de cetero aliquid exigere poterunt occasione escambii predicti quam predictas duas marcas et dimidiam per annum secundum quod predictum est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter