utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02977983

Charter Number: 02977983
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Die sancti Thome martiris anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo secundo ita conuenit inter Gilbertum le Clerk de Hampton Gay ex una parte et religiosos viros abbatem et conuentum Oseneye ex altera videlicet quod predictus Gilbertus concessit dimisit et ad firmam tradidit predictis abbati et conuentui duodecim acras et dimidiam acram terre arabilis in campis de Hampton Gay termino incipiente ad festum sancti Michaelis proximi post datum suprascriptum quarum quatuor acre iacent in Piteneyesforlong iuxta terram eiusdem Gilberti quam tenet de predicto abbate cum cheuiciis earundem acrarum ita quod illi cheuicii reseruentur dicto Gilberto omnibus diebus vite sue et tres acre cum cheuiciis iacent apud Goldebroke inter terram Walteri le Belch ex una parte et semitam que ducit de Hampton Gay usque ad Hampton ad pontem et due acre iacent iuxta Hangindelonde inter terram predicti abbatis et Ascumbustrem et due acre cum suis cheuiciis iacent apud Eldelonde inter terram eiusdem abbatis ex utraque parte et una acra et dimidia acra iacent in le Banlonde inter terram eiusdem abbatis ex utraque parte et preterea unum pratum quod uocatur Lutlemede iacens iuxta semitam que ducit de Hampton Gay usque ad Hamton ad pontem inter terram predicti abbatis habend [] usque ad terminum centum et decem annorum proximo sequencium plenarie completorum libere quiete integre et pacifice Pro hac autem concessione [] dictus abbas et conuentus dederunt predicto Gilberto decem marcas sterlingorum in gersumma Prefatus vero Gilbertus [] In cuius [] hiis testibus Otuer Porcel Iohanne de Cotusford Roberto Iordan Adam de Touresmere Willelmo clerico de Islep Thoma filio Ade de Blechesdone et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter