utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02980846

Charter 02980846
Charter Number: 02980846
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno Domini mcc non[] vii archidiacono Cestrie presente et hanc composicionem approbante et confirmante conuenit inter abbatem Cestrie et Magistrum Ricardum Bernard rectorem ecclesie de Pleymundestowe videlicet quod dictus abbas de ii bouatis terre quas Hugo de Hole ad culturam olim redegit in suo dominico siue ab eodem Hugone colantur siue ab aliis decimas integraliter percipiet de tercia bouata ab eodem Hugone ad culturam redacta dictus Ricardus integraliter percipiet Item dictus abbas ii garbas de aliis dominicis dicti Hugonis percipiet et eciam de noualibus dominicarum terrarum ipsius Hugonis quas ipse propriis sumptibus uel laboribus coluerunt set si aliqua eius noualia priusquam ad culturam redigantur alicui dimittantur vel ad terminum vel sine temporis prefinicione predictus Ricardus inde decimas integraliter percipiet quamuis ea ad dictum Hugonem reuertantur Et si noualia dicti Hugonis postquam per ipsum ad culturam redacta fuerint aliis dimittantur dictus abbas inde ii garbas decimarum percipiet
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter