utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02990720

Charter 02990720
Charter Number: 02990720
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1261
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam a die sancti Hyllarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Prestone Martino de Lytlebyri et Galfrido de Leuekenore iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Stephanum Bodyn petentem et Gilbertum abbatem de Egnesham tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in suburbio Oxonie unde placitum fait inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognouit predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius Stephani et illud ei reddidit in eadem curia habend et tenend eidem Stephano et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua sancte Marie de Egnesham in perpetuum reddendo inde per annum tres solidos ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et exactione Et pro hac recognicione redditione fine et concordia idem Stephanus dedit predicto abbati unum speruarium sorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter