utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02990727

Charter 02990727
Charter Number: 02990727
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1241 - 1242
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has literas uisuris uel audituris Will[elmus] de Drokeda salutem in uero salutari Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et priori et monachis ibidem deo seruientibus domum meam cum pertinenciis quam habeo aput Oxoniam scilicet que sita est in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie inter terram que fuit Walteri Hinge et terram que fuit Alwini le Tornoor habend et tenend libere et quiete pacifice in puram et perpetuam elemosinam sicut in carta inde confecta plenius continetur de me et heredibus meis ita quod pro anima mea et animabus patris et matris et parentum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorum celebretur una missa animarum quolibet die anni in perpetuum in ecclesia nostra de Syreburnia coram altari sancti Iacobi in eadem ecclesia ubi pater et mater mei iacebunt post obitum eorum sepulti et ego una cum eis et prefato altari lego ad opus dicte misse domum meam ap[ut] Oxoniam secundum quod in carta continetur quam tradidi dictis priori et monachis et omnes libros meos theologie quos habeo et habiturus sum gradale troperium et portetorium et calicem estimacionis duarum marcarum [] uestimenta que contingunt sacerdotem ministrantem in albis et altare que omnia honera prior et conuentus sustinebunt in perpetuum sumptibus suis postquam semel fuerint predicta dicto altari assignata et a me deputata Actum anno domini mccxli die Mercurii proxima post Epiphaniam Domini in capitulo nostro de Syreburnia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter