utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02990787

Charter Number: 02990787
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Robertum abbatem Egneshamie et eiusdem loci conuentum et Iohannem Kepeharm super terra Segrim Dyaconi que iacet in magna strata de Oxonia versus portam de North inter terram Hospitalariorum et Iocelini quod scilicet predictus Iohannes Kepeharm tenebit de prefatis abbate et conuentu prememoratam terram quamdiu uixerit reddendo annuatim vi s et pro quadam terra que iacet retro sellarios quam Galfridus sellarius et Henricus molendinarius tenuerunt ix d in Annunciacione sancte Marie Et post decessum eiusdem Iohannis predicte terre cum edificiis et omnibus pertinentiis libere et quiete et integre remanebunt ecclesie Egneshamie ita eciam quod nullus hominum pro expensis in predictis terris edificiis uel pertinenciis a sepedicto Iohanne factis ab abbate et conuentu Egneshamie aliquid poterit exigere Facta est autem hec conuencio in crastino sancti Michaelis anno regni regis Iohannis secundo Hiis testibus Petro filio Galfridi Nicholao filio Willelmi Hamone clerico Th[oma] clerico Ricardo de Trib[er]g[] clerico Willelmo de Brasci Benedicto Kepeharm Rogero Pumpe Rogero Wyne et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter