utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02999612

Charter
Charter Number: 02999612
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1203
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
H dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas dilectis filiis magistris I Grim et Simoni Glouernie salutem et benediccionem Ex informacione dilectorum filiorum abbatis et conuentus de Egnesham accepimus quod cum Iohannes Arsic miles ipsos fructibus quatuor acrarum spoliasset et quidam seruientes eiusdem manus violentas in clericos ipsorum temere iniecissent et iidem abbas et conuentus super hoc coram decano loci non possent iusticiam optinere ex parte eiusdem abbatis ad nos fuit appellatum ad crastinum sancti Michaelis quo die eodem abbate per procuratorem suum coram nobis appellacionem suam prosequente pars aduersa minime comparuit Hinc est quod quia de appellacione illa nobis non constitit vt sumptibus parcium parcerimus causas illas discreccioni uestre duximus committendas mandantes quatinus si de appellacione ad nos taliter interposita uobis constiterit convocatis illis quos propter hoc videritis conuocandos eas audiatis et fine debito terminetis Valete Huius igitur auctoritate mandati abbate et monachis de Egnesham et Iohanne Arsic milite per procuratores suos in presentia nostra constitutis dicti Iohannis militis procurator coram nobis publice in iudicio spontanea voluntate confessus fuit quod prefati monachi de Egnesham fructibus quatuor acrarum videlicet duarum de frumento et duarum de auena in dominico eiusdem Iohannis Arsic in villa de Chokes per ipsum Iohannem Arsic iniuste fuerant spoliati et quod ius ipsorum monachorum tale est et esse debet quod postquam fab[er] predicte ville de Chokes elegerit ad opus suum quantum ad ipsum pertinet de acris dominii eiusdem I Arsic in villa de Chokes prefati monachi quatuor acras cultas et promptas ad metendum scilicet duas de frumento et duas de auena quas vellent in dominio eiusdem I Arsic et antecessorum suorum de iure antiquo sibi eligere consueverunt et fructus ipsos quibus ipsi monachi fuerunt spoliati eis in integrum restituendos esse concessit Nos itaque ius et possessionem monachorum plenius attendentes auctoritate domini Cantuariensis qua fungebamur fecimus ipsos monachos dictorum fructuum plena et pacifica possessione gaudere procurator autem prefati I militis nomine Philippus fidem coram nobis interposuit quod perturbacioni possessionis monachorum nunquam acquiescet et quod diligenciam suam adhibebit quod ipsi monachi pacifica inperpetuum possessione gaudebunt Vt hec autem omnia perpetua possint firmitate constare ea presenti scripto et sigillorum nostrorum apposicione duximus confirmanda His testibus magistro Willelmo de Sumercot magistro Rogero Porrectano magistro Iohanne de Dolecester domino Alardo capellano magistro Henr[ico] Roberto de Clypston Iohanne de Ramsbiri magistro Alexandro de Niuhold capellano Waltero clerico de Eylesb[eri] Iohanne Sanitore de Egnesham Ricardo de ecclesia Roberto socio suo Willelmo Sauntero et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter