utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03000095

Charter 03000095
Charter Number: 03000095
Cartulary Title: York Minster Fasti
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1239
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie His ad quos presens scriptum pervenerit Fulco decanus Ebor[acensis] salutem in Domino Noverint universi quod cum inter Willelmum de Gonesse ex una parte et homines de Yapum esset exorta materia questionis super eo quod idem Willelmus qui tenet tres culturas terre arabilis in territorio dicte ville spectantes ad ecclesiam de Pokelintona que fuerunt assignare ad inveniendum quemdam capellanum qui tribus diebus singulis septimanis celebraret divina in capella de Yapum predictum onus sustinere recusat tandem Johannes le Daneis Symon le Archer et Johannes filius Tristram pro se et pro predictis hominibus de Yapum ex una parte et dictus Willelmus ex altera talem composicionem inierunt videlicet quod dictus Willelmus solvet singulis annis quatuordecim solidos scilicet duos solidos decano Ebor[acensi] qui pro tempore erit singulis annis et duodecim solidos ad inveniendum capellanum ad deserviendum ibidem ex parte sua pro predicta terra vel presentabit medietatem precii in solidum ad inveniendum capellanum ad deserviendum in dicta capella et dicti homines de Yapum aliam medietatem precii ministrabunt dicto vero Willelmo sublato de medio predicta terra ad decanatum quiete redibit predicti vero Johannes le Daneis Symon et Johannes filius Tristram obligaverunt se et heredes suos quod Predictam composicionem firmiter observabunt predicto Willelmo se Obligante quod quamdiu vixerit hujusmodi composicioni firmiter observabit Et omnes supradicti supposuerunt se jurisdiccioni decani et capituli Ebor[acensis] quod possint eos compellere ad predictam composicionem observandam prestito juramento ab omnibus personis supradictis quod omnia supradicta fideliter observabunt et in aliquo predictorum contravenire non presument In cujus rei testimonium tam predictus Willelmus quam predicti tres homines una cum sigillo nostro signa sua huic scripto apposuerunt Actum anno Domini mccxxx nono mense Julio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter