utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03020655

Charter 03020655
Charter Number: 03020655
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1269
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum in crastino Sancti Jacobi anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo tercio coram Petro de Brus Gilberto de Preston Waltero de Helyun et Johanne de Oketon Justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Adam Abbatem de Cokersand petentem et Thomam Magistrum Hospitalis Sancti Leonardi Eboraci tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in Eboraco unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Cokersand praedicto Magistro et successoribus suis et fratribus praedicti hospitalis totum jus et clameum quod habuerunt in praedicto mesuagio cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem magister concessit pro se successoribus suis et fratribus praedicti hospitalis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Abbati et successoribus suis et ecclesiae sum praedictae novem solidos et sex denarios apud Eboracum ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Martini in hieme et alteram medietatem ad Pentecosten Et si contingat quod praedictus magister vel successores sui vel fratres praedicti hospitalis in solucione praedictorum denariorum ad aliquem terminum defecerint bene licebit eidem Abbati et successoribus suis et ecclesiae suae praedictae distringere ipsos et omnes alios qui inposterum praedictum mesuagium tenuerint per omnia catalla sua in praedicto mesuagio inventa usque ad plenam solucionem denariorum qui a retro fuerint de illo termino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter