utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03051055

Charter
Charter Number: 03051055
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1292
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Per praesens scriptum pateat universis quod cum controversia mota esset inter venerabilem virum Dominum Walterum de Fawcunberge ex parte una et Willelmum Priorem Gyseburnae ex altera super disseisina et actionibus liberum tenementum contingentibus et infrascriptis tandem interveniente utriusque partis consensu expresso sopita fuit in hunc modum viz quod dictus Dominus Walterus pro se et haer[] suis recognovit et restituit dicto Priori et Ecclesiae suae de Giseburne quinque rodas terrae ad Nettelthwaythe in Campo de Mersk tanquam jus et possessionem Ecclesiae suae praedictae Dictus vero Prior cum consensu Conventus sui remisit dicto Domino Waltero et haer[] suis totum clamium quod habuit vel habere potuit in semita illa quae dicitur Pottersty et in illo clauso quod jam inclusit inter duos parcos juxta Castrum de Skelton et etiam dampna quae dictus Prior sustinuit usque in praesens ratione stagni molendini praedicti Walteri subtus Uppelithum ita quod de caetero dampnum non habeat de eodem Ita tantum quod liceat praedicto Priori et succ[] ipsius tempore autumpnali decimas suas illius scil[icet] culturae quae dicitur Capunholmes cariare per medium ejusdem clausi inter parcos absque impedimento vel contradictione qualibet viamque praebebunt et facient ad cariandum dictus Dominus Walterus et haeredes sui et homines eorundem Quod si praemuniti non fecerint licebit praedicto Priori et succ[] suis praedictum clausum ex utraque parte infringere et viam sibi facere per eundem Pro praedicta vero concessione remissione et quieta clamatione Prioris et Conventus praedictus Dominus Walterus ex consensu Walteri filii sui et haeredis dedit in excambium Deo et B[] M[] de Gyseburne et praedicto Priori et Can[] ibid Deo servientibus et servituris in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] unam acram terrae in Campo de Mersk illam scil[icet] quae jacet juxta duas acras et dim[] versus austrum quas habent Prior et Conventus juxta Ecclesiam de Mersk T et H in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] inperp[etuum] Dictus vero Dominus Walterus et haeredes sui praedictam acram terrae praedictis Priori et Conventui et Ecclesiae suae praedictae contra omnes homines warantizabunt acquietabunt et defendent Quod si non fecerint omnes praedictae concessiones per Priorem et Conventum factae eisdem extunc tanquam jus Ecclesiae suae plenarie restituentur absque contradictione qualibet Et tam dictus Dominus Walterus quam dictus Prior ad invicem mere et spontanee remisserunt omnes actiones ad liberum tenementum qualitercunque pertinentes ab initio mundi usque ad diem confectionis praesentis scil[icet] quinto Idus Aprilis A D mcc nonagesimo secundo In cujus rei test praesentis scripti cyrographati parti penes dictos Priorem et Conventum residenti dicti Dominus Walterus et filius suus Walterus et haeres sigilla sua apposuerunt Parti vero penes dictum Walterum residenti dictorum Prioris et Conventus sigillum commune Capituli sui est appensum H[] T[] Dominis Johanne de Bulmer Johanne de Seton Willelmo de Rosell militibus Roberto Buscell Roberto de Lelum Johanne de Grymet Johanne de Irton Johanne de Redmershill Johanne de Mersk et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter