utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03053174

Charter
Charter Number: 03053174
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Dunelmensis Episcopus salutem in salutis Auctore Noverit universitas vestra nos concessisse et praesenti scripto confirmasse Deo et Ecclesiae S M de Gyseburne et Can[] ibidem Deo servientibus et servituris donationes concessiones et confirmationes quas fecerunt eis venerabiles patres ac praedecessores nostri Dunelmenses Episcopi accedente consensu Dunelmensis Capituli in quibus his propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesias de Hertenes quas eis donavit Radulphus bonae memoriae Dunelmensis Episcopus et capellam S Hildae de Hertrepol ad ecclesiam de Hert[] pertinentem quam eis confirmavit bonae memoriae Philippus Dunelmensis Episcopus et ecclesiam de Stranton cum capella de Seton quas eis confirmavit bonae memoriae idem Philippus quas ecclesias et capellas eis confirmavit Capitulum Dunelmense Insuper manerium de Tremdon cum pert[] quod eis donavit in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] eleemosynam bonae memoriae Ricardus secundus Dunelmensis Episcopus quondam Episcopus Salesbyrensis accedente consensu Capituli Dunelmensis et confirmatione domini Regis Henrici et capellam ejusdem villae quam eis donavit bonae memoriae Ricardus primus Dunelmensis Episcopus accedente consensu sui Capituli et manerium de Castel Eden quod eis donavit Ivo de Seton et quod eis confirmavit bonae memoriae Nicholaus Dunelmensis Episcopus accedente sui Capituli confirmatione sicut in cartis et confirmationibus praedictorum Episcoporum et Dunelmensis Capituli prospeximus contineri Ad cujus rei perpetuam memoriam praesenti scripto sigillum nostrum jussimus apponi Datum apud Stoketon in crastino S Barnabae Apostoli anno gratiae mccl nono pontificatus nostri anno decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter