utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060255

Charter Number: 03060255
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Sancte ecclesie filiis p[resentibus] e[t] f[uturis] Morganus filius Cradoci salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac carta confirmasse M de Margan consilio et consensu filiorum meorum Leisan videlicet et Oeni et reliquorum terram que incipit a P[u]Ltscathan et vadit per fossam aquariam usque ad fossam Sanan et inde usque ad fossam Cradoci et inde per aliam fossam usque ad terram Yevan filii Tatherec et inde ad viam Marcuth et inde ad alnetum sub monte et inde revertitur per fossam quam monachi fecerunt per alnetum usque P[u]ltschetan omnem hanc terram et quicquid includitur inter has metas concessi et dedi ego Morganus predictis monachis in perpetuam elemosinam ut habeant et teneant eam liberam et quietam ab omni servicio seculari et exaccione et consuetudine reddendo michi et heredibus meis v solidos ad festum Sancti Michaelis singulis annis pro omni servicio Et sciendum quod concessi predictis monachis liberum ingressum et egressum ad percipiendas omnes commoditates quas habere poterint de prefata terra et ut faciant de terra ipsa quicquid voluerint Notandum etiam quod ego Morganus pre manibus accepi x libras et sexdecim denarios ab ipsos monachis de redditu predicte terre anno illo quo hec carta facta fuit scilicet anno ab incarnatione Domini MCC post festum Sancti Michaelis ejusdem anni Set et super sanctuaria ecclesie juravi quod ego et heredes mei prefatam donationem predictis monachis warantizabimus contra omnes homines in perpetuum Hiis testibus Kenewrec presbitero de Langauelac Cuelin Archer Yorverd filio Hoeli Griffino Du Ithenard filio Griffini Morgano filio Griffini Wrunu filio Mauricii Win filio Gesurei Herberto filio Palmari Ithel filio Helie
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter