Charter Document - 03060266
Charter Number: 03060266
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1201
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
View Map
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1201
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Willelmum de Barri et Johannem de la Mara quod predictus Willelmus prenominato Johanni pro xv marcis quas debuit illi pro relaxatione juris quod peciit in feudo de villa Walteri in Guer concessit ut per spacium viii annorum percipiat integre redditus prenominati feudi de villa Walteri videlicet xxx solidos annuatim a monachis de Net persolvendos Ita quod predictus Willelmus post primos iiij annos si memorato Johanni vii marcas et dimidiam persolvere voluerit decetero predictum feudum liberum et quietum a jam dicto Johanne et heredibus suis recipiat Sin autem idem Johannes idem feudum usque ad terminum prenotatum viii annorum tenens annuos ejusdem feudi redditus percipiet et deinceps idem feudum predicto Willelmo et heredibus suis libere et quiete remittet Et quicquid de predictis Willelmo et Johanne infra terminum prenotatum contigerit heredes eorundem inter se mutuo prescriptam conventionem firmiter et fideliter observabunt Hec conventio fide mediante hinc inde confirmata est anno ab incarnatione Domini MCCI eodem anno quo Lingonensis episcopus defunctus est qui frater erat ordinis Cartusiensis a proximo Pasca usque ad terminum prefixum duratura His testibus Willelmo Lond Philippo de Marcros Willelmo de Cantelo Willelmo Pincerna Johanne De Penris Mauritio de Henleis Toma Blancagnel Willelmo converso Johanne Mansel Johanne Trus Toma filio Albini Samsone et fratre suo Waltero Vrso Roberto Vnred Domino A abbate de Neth Osberto archidiacono Clemente priore de Neth Toma Secretario Willelmo presbitero de Sancto Donato et aliis multis