utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060268

Charter 03060268
Charter Number: 03060268
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte ecclesie filiis p[resentibus] et f[uturis] Walterus Luvel salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte M[arie] de Margan et m[onachis] Q i[bidem] D[eo] serviunt in elemosinam totam terram meam in feudo de Langewi scilicet c acras quas cepi cum uxore mea in matrimonium et teneo de David Scurlage et heredibus ejus et de qua terra deveni homo David Scurlag totam terram illam cum omnibus pertinentiis suis concessi et dedi ego Walterus Luvel predictis monachis in elemosinam concessione domini mei David Scurlage ut habeant et teneant eam de me et de heredibus meis in perpetuum liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine et exactione seculari preter solummodo v solidos quos reddent michi et heredibus meis predicti monachi annuatim ad festum Sancti Michaelis pro predicta terra que Penvei nominatur Et ego et heredes mei warantizabimus predictis monachis hec omnia contra omnes homines in perpetuum Et sciendum quod accepi pre manibus a predictis monachis redditus vii annorum scilicet xxxv solidos anno ab incarnatione Domini MCCII Hiis testibus Philippo de Marcros Hamelino de Torintein Johanne de la Mare David Scurlage Thoma Scurlage Rogero Burnel
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter