Charter Document - 03060269
Charter Number: 03060269
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Sciant omnes et presentes et futuri quod ego Rogerus Grammus consilio et consensu uxoris mee et heredum meorum et amicorum meorum concessi et dimisi domui de Margan et monachis ibidem Deo servientibus totam illam partem terre mee que jacet inter Kenefeg et Goilache ad firmam in x annos quorum primus cepit a natali anni ab incarnatione Domini MCCII donec plenarie et integre receperint inde x vestituras pro x marcis quas omnes pre manibus accepi pro quibus ego et heredes mei warantizabimus et acquietabimus prefatis monachis predictam terram usque ad terminum perimpletum contra omnes homines ad habendum et tenendum libere et quiete ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut eam liberius tenere possem si esset in manu mea Et post predictum terminum perimpletum nullis aliis hominibus dimittam predictam terram nisi prefatis monachis sub eodem pacto et sub eodem precio sub quo prius eam habuerunt Et sciendum quod affidavi in manu Osmeri me hoc totum servare sine omni dolo et sine omni malo ingenio Teste Thoma capellano de Kenefeg Waltero Luuel Osmero Wasmero David filio Helie Rogero filio Radulfi et Roberto fratre ejus Waltero de Sabulo Thoma filio Ricardi Athelwold Gaufrido filio Osmeri Waltero Molend[inario] Waltfro Witbred Willelmo de Cornell