utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060272

Charter 03060272
Charter Number: 03060272
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant omnes quod hec est conventio que facta est inter abbatem monachosque de Margan et David filium Herberti Scurlage de feudo de Langewi et de totius pertinentiis suis scilicet quod ego David filius Herberti Scurlage concessi et dedi et hoc scripto confirmavi Deo et ecclesie Sancte Marie de Margam et monachis que i[bidem] D[eo] serviunt totam feudum de Langewi cum omnibus pertinentiis et aisiamentis suis in elemosinam tam illam partem quam habuerunt ante me de patre meo et de antecessoribus meis in puram elemosinam quam totum residuum ipsius feudi Totam hanc terram concessi et dedi ego David Scurlage predictis monachis in elemosinam cum omnibus pertinentiis et aisiamentis suis sine ullo retinemento reddendo michi et heredibus meis annuatim ex illa parte quam habent ex proprio dono meo ad festum Sancti Michaelis iii marcas argenti pro omni servitio salvo servitio domini comitis quod monachi facient De quibus iii marcis concessi Waltero Luvel et heredibus suis v solidos reddendos annuatim ad festum Sancti Michaelis per manus monachorum et xxx et v solidos michi et heredibus meis ad predictum terminum Et ego et heredes mei warantizabimus ipsis monachis hec omnia contra omnes homines in perpetuum Et pro hac concessione mea dederunt michi predicti monachi equum i centum solidorum et xxi marcas de redditu meo premanibus scilicet redditus vii annorum quos cessi premanibus anno ab incarnatione Domini MCCII et xl marcas Nicholao Puinz pro me ad finalem pacem faciendum de clamio quod clamavit adversum me in curia domini Regis de feudo de Langewi et eidem Nicholao pro me equum i trium marcarum et Waltero Luvel equum i duarum marcarum Hiis testibus domino Henrico Landavensi episcopo Hamundo de Valoniis tunc ballivo de Glamorgancia Radulfo de Sumeri Henrico de Umfranvil Philippo de Marcros Pagano de Turburvile Waltero de Sul Willelmo Martel Rogero de Wintonia Johanne de la Mare Ricardo Flandrensi Willelmo Sor Gilleberto de Turburvil Radulfo Mailoc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter