utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060294

Charter 03060294
Charter Number: 03060294
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Morganus filius Cradoci salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Margan et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pratum quod fuit Coh in marisco de Avene juxta Bergas habendum et tenendum de me et heredibus meis libere et quiete reddendo annuatim pro omni servitio ad festum Sancti Michaelis xv denarios Et ego pre manibus accepi redditum trium annorum anno ab incarnatione Domini M ducentesimo V Et sciendum quod Philippus Moel quitum clamavit predictum pratum coram Morgano domino suo et juramentum prestitit et plegios dedit quod nunquam illud calumniabit nec ipse nec heredes ejus Hiis testibus David Puignel Hereberto filio Palmari Ithenard filio Ithel Philippo Ricardo Waleis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter