utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060295

Charter 03060295
Charter Number: 03060295
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte matris ecclesie filiis p[resentibus] e[t] f[uturis] Morganus filius Caradoci salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac carta confirmasse D[eo] e[t] e[cclesie] B[eate] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in feudo firmam totam terram et pratum infra hos terminos scilicet a terra quam monachi habent de Pagano de Turberewile sicut rivulus qui dicitur Witherel vadit ad magnam viam que dicitur Grenewel Et sicut eadem via vadit ad terram Scurlage que dicitur Crokerehille Preterea partem more a rivulo qui descendit de Treikic ultimus versus occidentem usque ad terminos terre Scurlage Et inde usque ad rivulum qui descendit de Treikic versus orientem Et inde usque ad magnum lapidem ex hest parte rivuli Et inde usque ad dumetum Altherelin Et a rivulo ex hest parte de Redeforde usque ad Torres Et ex north de la more usque ad terram arabilem subtus Treikic Hec omnia ego Morganus concedentibus filiis meis Leisan et Owein et omnibus aliis concessi predictis monachis habenda et tenenda in perpetuum de me et heredibus meis reddendo annuatim pro omni servicio consuetudine et exactione decem solidos tantum ad festum Sancti Michelis Ex quibus pre manibus accepi redditus quinque annorum anno ab incarnatione Domini MCCV Concessi etiam eis aisiamenta terre mee apud Novum Castellum in bosco et in plano in moris in pasturis in aquas in semitis in viis Et preterea terram que fuit Walteri Lageles tenendam de me et heredibus meis per eandem firmam quam reddere solebant Willelmo Comiti scilicet octo solidos et iiii denarios ad ii terminos anni Et sciendum quod ego et filii mei juravimus nos hec omnia fideliter et absque dolo servaturos in perpetuum Hec omnia ego et heredes mei dedimus predicte domui in elemosinam perpetuam liberam et quietam ab omni seculari servicio et consuetudine et exactione preter nominatam firmam Hiis testibus Wilfridus Sacerdos Lucas clericus Robertus Segin Robertus Samson Alaithur Resus Coh Rogerus Wian Rogerus Aithan David Puignel Wrunu filius Cadogan Meuric filius Luarch Youuaf frater ejus Rogerus Cam Anaraud filius Cnaithur Ysaac filius Rohhan Seisil filius Loharch Traharn filius Seisil Walterus prepositus Ricardus Faber Walterus de Marcros Cradoc frater Resi Coh Madoc filius Wrunu Meuric filius Cadugan et multi alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter