utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060327

Charter
Charter Number: 03060327
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte ecclesie filiis p[resentibus] e[t] f[uturis] Marganus filius Karadoci Salutum Sciatis me concessisse et dedisse et hac carta confirmasse D[eo] et e[cclesie] Sancte M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] quater xx acras terre arabilis ex westparte de Laghelestune et ex northparte vie que vadit de Laghelestune versus Kenefeg et ex estparte illarum l acrarum quas ante dederam eis in elemosina Has ergo quater xx acras infra has metas jacentes dedi in elemosinam ad habendum et tenendum libere et quiete ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut ulla elemosina liberius teneri potest reddendo annuatim michi et heredibus meis solummodo quadraginta denarios ad festum Sancti Michaelis Et sciendum quod totam firmam pre manibus accepi viii annorum quorum primus fuit annus MCCVIII Et hoc totum warentizabimus eis ego et heredes mei in perpetuum Hiis testibus Helia decano Henrico monacho Willelmo de Bedinctuna Johannes Sor David Puinel Madoc filio Meileri Hernaldo converso Jordano converso
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter