utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060329

Charter 03060329
Charter Number: 03060329
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Settlement
Date: 1208
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit frater J de Fontibus L de Wardone et R de Boxley dicti abbates salutem Mandatum domini A Cistertiensis et capituli generalis suscepimus in hec verba [] Hujus igitur auctoritate mandati anno ab incarnatione Domini MCCVIII feria iiii post festum beate Juliane virginis tam partibus quam assessoribus aput grangiam de Margan que vocatur Orchard in nostra presencia constitutis dicta querela que vertebatur inter domum de Margan et domum de Neth et omnes alie querele tunc et ante diem illum mote sub hac pacis forma amicabili compositione quieverunt Scilicet quod domus de Margan jure perpetuo et sine reclamatione domus de Neth libere possidebit duas partes pasture sibi viciniores in montanis de feudo Morgani inter Avene et Neth Et domus de Neth eadem libertate et sine reclamatione domus de Margan possidebit terciam partem ejusdem pasture sibi viciniorem Et sciendum quod hec divisio fieri debet ubique in montanis de feudo Morgani in longum et in latum a superiori origine magne Avene que vocatur Blainavene recta linea in transversum usque in aquam de Neth Et ab eadem origine usque ad villam de Avene salvis proprietatibus utriusque domus Scilicet domui de Margan Roshaulyn cum ejus pertinenciis Scilicet quicquid continetur inter aquam que dicitur Wrach et aquam que dicitur Cleodocumchach et inter aquam de Neth et viam magnam que vadit per montana de Thorrebethel usque in Bleinwrach Salvis etiam proprietatibus utriusque domus quas tempore hujus transaccionis habuerunt tam in mariscis quam in melis in hac divisione non computandis Ceteris etiam omnibus utrique domui inconcusse permanentibus sicut in transaccione in capitulo generali prius inita continetur excepto eo quod abbas de Neth x marcas argenti de illis xxx quas de abbate de Margan secundum priorem compositionem recipere debuerat remisit Preterea de pastura Cadwathlani inter eos ita convenit quod illa in duas medietates dividi debet et domus de Margan medietatem sibi proximiorem in longum et latum perpetuo sine reclamatione domus de Neth possidebit Et domus de Neth eodem jure aliam medietatem grangie eorum de Killekar viciniorem habebit Ita tamen quod utraque domus de uno pullo duorum annorum Morgano et heredibus suis annuatim pro hac pastura solvendo communiter satisfaciet Insuper autem utriusque partis assensu ad perpetue pacis observanciam provisum est quod domus de Neth nichil de pastura Gilleberti de Turbervilla neque de terra Moredu neque de aliqua pastura vel possessione quam domus de Margan tunc temporis habuit sine assensu abbatis et conventus domus de Neth sibi appropriabit vel occupabit Similiter domus de Margan nichil de pastura vel possessione aliqua quam domus de Neth tunc temporis habuit sine assensu abbatis et conventus domus de Neth sibi appropriabit vel occupabit Si quis autem monachus vel conversus domus de Margan sive de Neth scienter contra hanc compositionis formam que pro perpetua caritatis et pacis observantia inita est venire presumpserit penam quam in memorata transactione auctoritate capituli generalis confirmata expressa est sine omni dispensatione sustineat Et ut hec compositio rata et inconcussa imperpetuum permaneat sigillorum nostrorum attestatione et appositione eam corroboravimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter