utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060335

Charter Number: 03060335
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant tam p[resentes] q[uam] f[uturi] quod ego Leissanus filius Morgani concessi et hac mea carta confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in puram et perpetuam elemosinam omnes donationes quas eis fecerunt Rogerus filius Wian et fratres ejus de tota terra ipsorum filiorum Wian in meo feodo Novi Castelli ut habeant et teneant predicti monachi predictam terram libere et quiete ab omni servicio consuetudine et exactione sicut ulla elemosina liberius haberi potest imperpetuum per omnia sicut carte filiorum Wian quas prefati monachi inde habent testantur Preterea concessi eisdem monachis et hac carta confirmavi quod nunquam ipsos monachos vexabo vel vexare permittam de orto suo in villa Novi Castelli quem eis Walterus Lagheles dedit in puram et perpetuam elemosinam Concessi etiam sepedictis monachis et hac mea carta confirmavi omnes donationes et confirmationes terrarum quas fecit eis Morganus pater meus et homines sui et omnes donationes terrarum quas eisdem monachis fecerunt homines mei in feodo Novi Castelli ut habeant et teneant predictas terras in perpetuam elemosinam per omnia sicut carte donatorum testantur Et hec omnia ego et heredes mei predictis monachis warantizabimus in perpetuum Concessi insuper eisdem monachis et hac mea carta confirmavi quod nunquam in posterum sepedictos monachos vel res ipsorum vexabo vel inquietabo pro redditu pre manibus accipiendo de terris quas tenent in feodi Novi Castelli nec redditum ab ipsis monachis accipiam de eisdem terris antequam veniat terminus in cartis ipsorum constitutus et nominatus Et sciendum quod quando eis hanc cartam dedi tunc ipsi monachi dederunt mihi xl solidos anno scilicet incarnationis Domini MCC tercio decimo ad natale Domini et tunc eis remisi omnes querelas et calumpnias quas habui versus illos ante illum diem Et ut hec mea concessio et confirmatio firma permaneat imperpetuum eam presenti scripto confirmavi et sigillo meo roboravi Insuper me hec omnia servaturum salvos plegios inveni Scilicet magistrum Radulfum Mailoc Gillebertum de Turberuilla Walterum Luuel tunc constabularium de Kenefeg Hiis testibus magistro Radulfo Mailoc Gillebertum de Turberuilla Henrico de Umfranvilla Waltero Luuel Alaithur filio Ythenard Griffino filio Knaithur Madoc fratre ejus et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter