Charter Document - 03060357
Charter Number: 03060357
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1217
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1217
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ita convenit inter Henricum de Umframville et monachos de Margan anno incarnationis domini MCCXVII quod scilicet idem Henricus remisit totam calumpniam quam habuit adversus eos de terra de Bradingtone cum pertinenciis suis et idem Henricus recepit pre manibus totam firmam suam viginti annorum de eadem terra De quibus xx annis octo anni tunc fuerunt elapsi et duodecim anni adhuc erant venturi unde predicti monachi quiti sunt usque ad terminum duodecim annorum futurorum perimpletum nec reddent predicto Henrico aliquam firmam pro eadem terra ante Passcha anni supradicte incarnacionis MCCXXX et si forte aliquis diracionaverit illam terram de predictis monachis infra predictos xii annos prenominatus Henricus vel heredes sui redditum cujuslibet anni de predictis xii annis reddet eis quamdiu illam non poterunt warantizare Hiis testibus Oeno decano Magistro Radulpho Mayloch Willelmo de Renny Raimundo de Sull David de Burhull tunc vicecomite de Kaerdif Roberto Sampsonis Willelmo de Lichefeld Nicholao et Waltero monachis de Margan Gaufrido monacho de Neht et multis aliis