utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060464

Charter
Charter Number: 03060464
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Venerabilibus et in Christo dilectis abbati et conventui de Margan frater G dictus abbas Cisterciensis totusque conventus abbatium capituli generalis eternam in Christo salutem Clamor exordinacionis miserabilium abbatiarum Hibernie ordinis nostre sepe delatus ad nos nuper manifeste nobis innotuit per visitatores in auctoritate et potestate nostra specialiter ad hoc destinatos vt viderent et scirent si clamorem opere complevissent qui etiam firmiter asserebant quod prefate abbatie non possent in ordine reformari et relevari a paupertate nimia qua laborant nisi ad minus alique majores abbatie subtracte suis inordinatis matribus que pro tanta culpa merentur jure suo privari aliis ordinatis abbatiis perpetuo jure supponantur Et quia ordinis zelo accensi pro salute animarum et ordine reformando vultis recipere in filiam abbatiam de Sancta Cruce que hucusque fuit filia de Magio eandem abbatiam vobis et ecclesie vestre ex certa scientia et plenitudine potestatis damus in filiam perpetuo possidendam Vobis igitur districte precipimus quatenus decetero ad reformandam predictam abbatiam filiam vestram in spiritualibus et temporalibus taliter sollicite intendatis ut anime salventur et nos non cogamur predictam adoptationem aliquando immutare Datum anno gratie M cc vicesimo octavo tempore capituli generalis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter