utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060465

Charter Number: 03060465
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Stephanus dictus abbas de Stanleia salutem eternam in domino Si nova quedam atque insolita in ordine nostro emergentia circa statum domorum ordinis innovationes aliquas inducant vel immutationes non est absurdum aut dissonum equitati presertim cum suadeat pietas pulset necessitas blandiatur utilitas evidens et salus animarum Quoniam igitur virorum religiosorum et Deum timentium crebra relatione exordinationis multiplicis abbatiarum Hibernie miserabilis clamor non solum ad audientiam ascendit capituli generalis verum etiam in scandalum totius religionis tam cleri quam populi circumquaque aures replevit desiderans dictum capitulum tanto discrimini et infamie ordinis remedium adhibere talique animarum periculo et ab omnibus tam dolendo affectione materna si quo modo posset occurrere ad omnes abbatias Hibernie ob ordinis inibi reformationem nos destinare decrevit in plenitudine potestatis Ita quod inter cetera nobis auctoritate capituli memorati commissa libere possimus sine alicujus obstaculo contradictionis et irrequi[si]tis patribus abbatibus abbatias plures in unam conjungere Et aliis abbaciis ejusdem derivationis pro reformatione ordinis perpetuo in filias dare Item contradictores interdicto supponere suspendere et excommunicare insuper omnia ordinare et agere sicut crediderimus expedire Nos itaque obedientie premium pre oculis statuentes et pro injuncti officii debito non sine magnis et crebris mortis periculis dictas domos Hibernie una cum aliis viris auctenticis atque discretis tam abbatibus quam monachis personaliter adeuntes pensatis undique circumstanciis tam domorum quam personarum ibidem commanentium et moribus regionis exitum alium nullatenus reperire valuimus quo vel horrendis conspirationibus vel inveteratis exordinationibus finis imponatur et respiret religio nisi abbatie quedam domorum minus ordinatarum subjectioni subtracte aliquibus aliarum regionum abbaciis que ruinas ordinis tam in spiritualibus quam temporalibus et velint et valeant maturius reparare tanquam matribus jure perpetuo supponantur Ita quod unaqueque mater ad minus duas habeat filias in terra memorata Ut si quando aliqua illarum collum desub jugo regule et ordinis contumacibus et malitiosis conspirationibus attemptet excutere aut scisma procreare in reliqua filia saltim refugium reperire possit mater tutumque receptaculum dum alterius insolentie insistit reprimende Sicque commodius et expeditius pro causarum varietate aut temporis alterius per alteram oppressionem sublevet aut domet elationem juxta quod ait ecclesiastes Melius est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis si unus ceciderit ab altero fultietur ve soli quia cum ceciderit non habet sublevamen Item si dormierint duo fovebuntur mutuo Unus autem quomodo calefiet [] in hunc modum Harum igitur et hujuscemodi innumerarum instinctu rationum pensatis quidem hinc dispendiis atque periculis illinc utilitatibus ordinis et honestatibus pluribus que si scribentur debitam et consuetam in cartis brevitatem immoderata sui prolixitate excederent et audientibus tedium generarent habita insuper cum viris auctenticis summeque peritis deliberatione diffusa et tractatu diligenti de ipsorum omnium unanimi consilio abbatiam de Sancta Cruce que olim fuit filia de Magio domui de Margan tanquam matri decetero subicimus Et auctoritate capituli generalis que nobis commissa est in plenitudine potestatis domus in filiam perpetuo possidendam ut sic tam ad domum de Magio quam ad illam de Sancta Cruce citius reformandam et in statu debito perpetuo conservandam facilior accessus pateat et ingressus liberior omnisque via que hucusque abbaciis Hibernie contra ordinem rebellandi et scismata detestabilia procreandi in superbia sua et in abusione occasionaliter audatiam dedit et vires ministravit in posterum precludatur Verum quia operas graves et labores sumptuosos maxime autem periculosos ibi quisque invitus et tardus impendit ubi timetur ne introeat et proventus gratis percipiat alienus auctoritate supra memorata omnibus tam abbatibus quam monachis et conversis undecumque fuerint perpetuam imponimus silentiam ne sibi contra dictam ordinationem aliquatenus liceat reclamare vel ipsam quomodolibet audeant perturbare Decernentes irritam et inane quicquid in contrarium aliquo tempore impetratum vel quomodocumque fuerit attemptatum Abbas igitur et conventus de Margan dictarum filiarum suarum reformationem in spiritualibus et temporalibus tanta sollicitudine ac diligentia in perpetuum intendere satagant ut anime salventur et ne ob dicte domus de Margan evidentes excessus et intolerabilem coram Deo et hominibus quod absit negligentiam in hoc parte cogatur sepedictum capitulum generale memoratam adoptationem aliquando immutare In cujus rei robur et testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus una cum subscriptis viris venerabilibus predicti negocii testibus Dompnis videlicet J de Margan S de Bildewas A de Sancta Maria juxta Dublin W de Magio M de Valle Salutis Ph de Jeriponte R de Portu Beate Marie R de Sancta Cruce [] de Rosavalle W de Voto H de Beatitudine W de Wetheni J de Tractan [] de Grenardo [] de Arnicampo T de Sancto Salvatore tunc abbatibus Datum apud abbatiam de Voto Anno gratie MCCXXVIII
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter