Charter Document - 03060500
Charter Number: 03060500
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Ricardus Merwith et Howelus Kaest salutem in domino Noverit universitas vestra nos consilio amicorum nostrorum quitum clamasse et abjurasse et hac carta nostra confirmasse Deo et e[cclesie] B[eate] M[arie] de M[argan] et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] totum clamium nostrum et totum jus quod dicebamus nos habere in terra dictorum monachorum inter aquam de Garwe et aquam de Uggemor ut habeant et teneant dicti monachi dictam terram libere quiete et pacifice pro nobis et heredibus nostris et omnibus successoribus nostris in perpetuum sicut ulla elemosina liberius et quietius haberi potest vel teneri Et sciendum quod juravimus super sacrosancta ecclesie de Margan quod nos et heredes nostri fideliter et sine dolo tenebimus hanc quitam clamationem et contra omnes homines warantizabimus imperpetuum Abjuravimus etiam omnia clamia si qua habuimus vel habere potuimus in aliis terris monachorum quas tunc habuerunt quando fecimus eis hanc cartam scilicet anno domini MCCXXXV Hiis testibus