utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060505

Charter
Charter Number: 03060505
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1239
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit E[lias] Dei gratia Landavensis episcopus eternam in Domino salutem Quoniam ea que coram nobis fideliter acta sunt perpetuitatis robur optinere debent in perpetuum Universitati vestre presentibus duximus intimandum quod dominus R abbas Teukesbirie in presentia nostra constitutus ob favorem religionis et pacis omni questioni et liti abbati et conventui de Margan super decimis [] omnibus que eos in parochia de Kenefeg contingunt coram domino S priore de Strugull auctoritate domini Ottonis olim legati Angliae mote expresse in suo perpetuo renunciasse Et ne promissa devocentur in dubium set ut rata consistant hec vobis literis presentibus sigillo nostro munitis duximus intimandum Datum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo tricesimo nono xiiij kalendis Junii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter