utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060583

Charter Number: 03060583
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant p[resentes] et f[uturi] q[uod] e[go] Thomas Gramus consilio et assensu heredum meorum et aliorum amicorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie B[eate] M[arie] de Margan e[t] m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] sex acris libere terre mee quarum tres jacent juxta illam acram quam dicti monachi prius de me habuerunt habentes ex parte occidentali terram Thome Russel et in longitudine se extendunt a rivulo de Goylake usque ad magnam viam que tendit de Kenefeg usque ad Catteputte Due vero jacent in illa cultura quo vocatur Deumay propinquiores illi via que tendit a domo mea ad magnam viam que tendit de Kenefeg ad prenominatum Catteputte Exceptis tribus acris meis interjacentibus Et in longitudine se extendunt a dicto rivulo de Goylake usque ad sepedictam magnam viam Sexta autem jacet in australi parte de Goylake juxta terram dictorum monachorum et se extendit in longitudine a terra Walteri Luvel que dicitur Heuedaker usque ad dictum Goylake in occidentali parte habens terram meam In puram et perpetuam elemosinam libere et quiete pacifice et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sicut ulla elemosina liberius et melius dari potest absque omni exactione et demanda Ego vero Thomas et heredes mei predictam terram predictis monachis contra omnes mortales warantizabimus imperpetuum Et ut hec mea donacio et concessio facta anno domini MCCL quarto in die Sancto Pentecostes firma et inconcussa permaneat imperpetuum presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Waltero Luvel Philippo de Cornely Willelmo filio Alexandri clerico Willelmo Frankeleyn Philippo Clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter