Charter Document - 03060607
Charter Number: 03060607
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri Quod ego Robertus Russel de Penuey filius Milonis anno Domini MCC sexagesimo primo circa Dominicam Palmarum consilio et assensu Agnetis uxoris mee et Thome heredis mei et aliorum amicorum meorum remisi in perpetuum D[eo] et e[cclesie] B[eate] M[arie] de Margan ac m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] pro me et omnibus heredibus meis redditum quatuor denariorum quos annuatim ad festum omnium Sanctorum sicut antecessores mei solebam ab eisdem accipere pro omnimoda communa terre mee et omnibus aisiamentis que sibi et omnibus suis animalibus viderint utilia esse Et ego et heredes mei dictam communam tocius terre mee liberam et quietam sine omni redditu dictis monachis de Margan warantizabimus in perpetuum Dono etiam predictis monachis et concedo et hac presenti carta mea confirmo liberum iter ingressum videlicet et egressum per medium prati mei et terre mee arabilis ad omnia sua animalia ad pasturam terre sue proprie ducenda et reducenda ubi sibi viderint expedire Et si marla reperta fuerit in terra mea vel vena mine ferri aut plumbi omnia que sibi fuerint necessaria dicti monachi libere et quiete accipiant in perpetuum Pro hac autem predicti redditus quatuor denariorum per annum perpetua condonacione et predictarum libertatum in terra mea perpetua donacione et confirmacione dederunt michi predicti monachi non pauca beneficia in urgentissima necessitate mea pietate inducti Ego vero et heredes mei predictas libertates in tota terra mea sine omni redditu libere quiete et pacifice utendas contra omnes homines warantizabimus in perpetuum In cujus rei confirmacionem et testimonium sigillum meum presenti carte mee apposui His testibus Thoma de Sullia Willelmo le Flemmeng Philippo de Corneli Willelmo le Frankeleyn Thoma Gramus et aliis