utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03060641

Charter 03060641
Charter Number: 03060641
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1268
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presens scriptum visuris et audituris quod ego [Willelmus] de Reyni dedi concessi et hoc presenti scripto confirmavi Johanni le Botyller et Johanne de Reyni filie mee et heredibus ejusdem Johanne de [Reyni et suis] assignatis totum manerium meum in Bageber cum advocacione ecclesie una cum omnibus homagiis scutagiis wardis releviis [] redditibus et omnibus aliis serviciis et cum omnibus villanis et eorum sectis ac catallis boscis pratis pasturis [] stagnis molendinis marler[iis] piscariis montibus planis viis et semitis ac omnibus aliis aisiamentis ad predictum manerium pertinentibus Habendum et tenendum predictum manerium cum omnibus suis quibuscunque pertinenciis predicto Johanni le Botyler et predicte Johanne de Reyni et heredibus ejusdem Johanne de Reyni vel suis assignatis de me et heredibus meis libere quiete et pacifice ac jure hereditario inperpetuum Reddendo inde annuatim predicti Johannes le Botyler et Johanna de Reyni et heredes ejusdem Johanne de Reyni vel sui assignati michi predicto Willelmo quamdiu vixero triginta libras argenti et post decessum meum heredibus meis unum denarium argenti ad festum Sancti Michaelis pro omnibus serviciis Ego vero predictus Willelmus et heredes mei predictis Johanni le Botyler et Johanne de Reyni et heredibus ejusdem Johanne de Reyni et suis assignatis totum predictum manerium cum omnibus pertinenciis [] scriptum est contra omnes mortales per servicia predicta warantizabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et presentis scripti confirmatio rata et stabilis inperpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Warino de Raleye Ric de Wirecest Symone de Mer [] militibus Ricardo filio Bernardi Henrico de Fidigton Willelmo Fitchet Willelmo Panioth et aliis Datum apud Essholte ad festum Sancti Katerine virginis et martiris [anno] regni Regis Henrici quinquagesimo tertio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter