utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03070770

Charter 03070770
Charter Number: 03070770
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1291
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter abbatem et conventum de Margan ex una parte et Thomam Le Spodur de Bonevilistone et altera videlicet quod idem Thomas concessit remisit et quietum clamavit pro se et heredibus suis et assignatis inperpetuum dictis abbati et conventui et eorum successoribus unam acram terre arabilis cum una domo et curtilagio in villa de Tudekistowe quam terram domum et curtilagium Thomas filius Roberti cecus quondam tenuit de abbate et conventu de Margan que quidem acra cum pertinenciis jacet inter terram monachorum de Margan et magnam viam que ducit ad communem pasturam que dicitur Neutonis Doune Habendum et tenendum libere et quiete bene et pacifice absque ulla reclamacione seu retinemento dicti Thome vel heredum suorum seu assignatorum inperpetuum Pro hac autem concessione remissione et quieta clamacione dictus abbas et conventus concesserunt dicto Thome et heredibus suis duas acras terre arabilis in feodo de Bonevilistone quarum una jacet in campo qui vocatur Rede Lond et altera juxta villam de Bonevilistone quam Rogerus filius Cady quondam tenuit Habendum et tenendum sibi et heredibus suis inperpetuum Reddendo inde annuatim xiiii d duos anni terminos videlicet ad pascha vii d ad festum Sancti Michaelis vii d pro omni servicio seculari exaccione et demanda exceptis sectis curiarum dictorum abbatis et conventus Et post decessum dicti Thome dictus abbas et conventus dictam terram in manu sua tenebunt quousque heredes sui quinque solidos sterlingorum dictis abbati et conventui pro herieto et ingressu suo pacaverint Et dicti abbas et conventus dicto Thome et heredibus suis dictam terram contra omnes homines warantizabunt acquietabunt et defendent inperpetuum In cujus rei testimonium dicti abbas et conventus et dictus Thomas huic presenti cyrographo alternatim sigilla sua apposuerunt Acta apud Margan in vigilia purificacionis beate Marie anno domini MCC nonagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter