utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03110475

Charter
Charter Number: 03110475
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Uniuersis Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris de Oxon et de Abendon Decanus eternam in domino salutem Noueritis nos literas domini pape in hijs verbis recepisse [] Cum vero mandati huius auctoritate tertio collega nostro ad totam causam ratione priuilegij apostolici excusato Abbate et monachis de Stanlawe legis editis sepius euocatis a nobis et diutius in causam processum tandem inter magistrum R petentem coram nobis nomine sue de Teruen et dictis Abbate et monachis omnes decimas ville de Wynlaton per quarum subtractionem dicebat ecclesiam suam grauiter lesam intentando tam possessorium iudicium restitutum quam petitorium et eosdem Abbatem et monachos de Stanlawe amicabiliter nomine perpetue compositionis conuenit quod Abbas et monachi compromiserunt in verbo dei firmiter se obligantes quod terram de Wynlaton arabilem et antiquitus cultam sine machinatione doli in plenam redigent culturam nec occasione pasture terram illam dimittent incultam decimas garbarum de ipsis terris secundum consuetudinem parochie fideliter persoluentes Si vero contigerit Abbatem et conuentum ab ista compositione recedere aliquo modo subiecerunt se iurisdictioni ordinarij ut ipsos ad eam obseruandam fideliter compellendi si necesse fuerit plenam habeat potestatem Magister vero Radulphus fide et sacramento se dictis Abbati et conuentui obligauit quod ex parte sua dictam transactionem firmiter et fideliter obseruabit eos super exactione minutarum decimarum ville de Wynlaton nullatenus vexando aut super eisdem aliquo modo questionem mouendo Ad maiorem vero partium securitatem et ut hec compositio inter ecclesiam de Teruen et prefatos Abbatem et monachos de Stanlawe perpetuo sit valitura presens scriptum sigillorum nostrorum testimonio duximus roborandum Actum in ecclesia beati Petri Oxon versus portam orientalem coram nobis inter magistrum Radulphum rectorem ecclesie de Teruen personaliter presentem et A priorem de Stanlawe procuratorem ad componendum constitutum in crastino sancte Trinitatis anno incarnationis domini mccxxvi Huius vero compositionis testes sunt Abbas Cestrie de Cumbermer et de Deulacresse Abbates Thomas tunc officialis Cestrie qui huic scripto signa sua apposuerunt Item dominus Stephanus de Segraue Dauid tunc capellanus de Teruen Will[el]mus Saracenus Will[el]mus de Barrowe Clericus cum multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter