utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03110505

Charter 03110505
Charter Number: 03110505
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
UNIUERSIS ad quos presens scriptum peruenerit Will[el]mus le Boteller de Weryngton salutem in domino Noueritis me caritatis intuitu concessisse et quantum ad capitalem dominum pertinet confirmasse dilectis mihi in Cristo Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe et successoribus suis quandam terram siue quoddam pratum quod habent de dono Will[el]mi Blundel filij Johannis Blundel domini de Ynes Quod quidem pratum iacet in marisco dicte ville de Ynes a parte meridionali iuxta terram quam Ricardus Blundel auus dicti Will[el]mi dictis Abbati et conuentui contulit in elemosynam et circa quod frater Rogerus de Upton quondam grangiarius de Alte quoddam fossatum fecit Tenend[] et habend[] dictam terram siue dictum pratum dictis viris religiosis et successoribus suis imperpetuum Nichil inde michi vel heredibus meis reddendo nisi salutaria suffragia orationum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus domino Roberto Banastre domino Henrico de Lee tunc vicecomite Lancastrie Alano le Norres Ricardo de Molyneus Roberto de Molyneus Hugone de fforneby Colyno Blundel Amarico de Thorneton et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter